TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Nos igitur non timeamus tentationes, sed magis tentationibus gloriemur, dicentes: Cum infirmamur, tunc potentes sumus; tunc enim nectitur corona iustitiae (II Cor. XII, 10). Sed illa Paulo fortassis accommoda: nos autem quia plures coronae sunt, quamcumque sperare debemus. In saeculo laurus corona est, corona est scutum. At vero tibi proposita est corona deliciarum: Corona enim deliciarum obumbrabit te (Prov. IV, 9). Et alibi: Scuto bonae voluntatis suae circumdabit te (Psal. V, 13). Gloria quoque et honore quem dilexit Dominus, coronavit (Psal. VIII, 6). Ergo qui vult coronam dare, tentationes suggerit. Et si quando tentaberis, cognosce quia paratur corona. Tolle martyrum certamina, tulisti coronas: tolle cruciatus, tulisti beatitudines.