TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 34.) Nec quemquam movere debet, quod Iesu Nazareni nomen in hoc libro diabolus dixisse primus inducitur. Nec enim ab eo Christus nomen accepit, quod de coelo angelus ad Virginem detulit (Luc. I, 31). Est enim huius impudentiae ut inter homines aliquid primus usurpet, et ad homines quasi novum deferat, quo terrorem suae potestatis incutiat. Denique et in Genesi primus Deum homini nuncupavit; sic enim habes: Et dixit serpens mulieri: Quid utique dixit Deus ne edatis ab omni ligno (Gen. III, 1)? Uterque igitur deceptus a diabolo est, sanatus a Christo.