TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sequere caetera, et Evangelicae lectionis disce mysteria, atque in duorum sanitate publicae sacramentum salutis agnosce. Sicut enim in Adam omnes moriuntur: ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Quis est ille qui in Synagoga spiritum daemonii habebat immundum, nisi populus Iudaeorum, qui quasi serpentinis spiris revinctus, et innodatus diaboli laqueis, simulatam corporis munditiam interioris mentis sordibus inquinabat? Et bene: In Synagoga homo erat qui spiritum immundum habebat; quia Spiritum sanctum amiserat. Introierat enim diabolus, unde Christus exierat. Simul ostenditur natura diaboli non improba, opera iniqua. Nam quem per superiorem naturam Dominum confitetur, opere negat. Et in hoc apparet eius nequitia, et improbitas Iudaeorum, quod ita populo vesanae caecitatem mentis offudit; ut populus neget, quem daemones confitentur. O peior magistro discipulorum haereditas! Ille verbo Dominum tentat, hi facto: ille dicit, Mitte te (Luc. IV, 9 supra): isti adoriuntur, ut mittant.