TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quae sunt autem apostolorum quae laxari iubentur retia, nisi verborum complexiones, et quasi quidam orationis sinus, et disputationum recessus qui eos quos ceperint, non amittant? Et bene apostolica instrumenta piscandi retia sunt, quae non captos perimunt, sed reservant, et de profundo ad lumen extrahunt: fluctuantes de infimis ad superna traducunt.