TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Est et aliud apostolicum piscandi genus (24, q. 1, c. Est aliud), quo genere solum Petrum piscari Dominus iubet dicens: Mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle (Matth. XVII, 26). Magnum quidem est et spiritale documentum (11, q. 1, c. Magnum quidem), quod christiani viri sublimioribus potestatibus docentur debere esse subiecti; ne quis constitutionem regis terreni putet esse solvendam. Si enim censum Dei Filius solvit, quis tu tantus es, qui non putes esse solvendum? Et ille censum solvit qui nihil possidebat: tu autem qui saeculi sequeris lucrum, cur saeculi obsequium non recognoscas? Cur te supra saeculum quadam animi arrogantia feres, cum saeculo sis misera cupiditate subiectus.