TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 6, 7.) Rumpuntur retia, nec labitur piscis. Vocantur ad adiumentum socii, qui erant in alia navi. Quae est illa alia navis, nisi forte Iudaea, ex qua Ioannes et Iacobus eliguntur? Facta est, enim Iudaea sanctificatio eius (Psal. CXIII, 2). Hi igitur de Synagoga ad navem Petri, hoc est, ad Ecclesiam convenerunt; ut implerent ambas naviculas. Omnes enim in nomine Iesu genu flectunt, sive Iudaeus, sive Graecus: Omnia et in omnibus Christus (Coloss. III, 11). Sed mihi cumulus iste suspectus est, ne plenitudine sui naves pene mergantur; oportet enim et haereses esse, ut probentur boni. .