Possumus tamen et aliam Ecclesiam intelligere, navem alterius; ab una enim plures Ecclesiae derivantur. Ecce alia sollicitudo Petri, cui sua iam praeda suspecta est. Sed novit perfectus quemadmodum servare possit reconditos, qui scit quemadmodum capere possit dispersos. Quos in verbo capit, Verbo credit: negat suam praedam, negat suum munus. (Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine; quia homo peccator sum. .