TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Crux enim etiam electis scandalum posset afferre: sed nullum hoc maius divinae personae est testimonium: nihil est quod magis esse ultra humana videatur, quam toto unum se obtulisse pro mundo; hoc vel solo plene Dominus declaratur. Denique sic designatus est a Ioanne: Ecce agnus Dei: ecce qui tollit peccata mundi (Ioan. I, 29.) Verum hoc non duobus illis viris Ioannis discipulis, sed nobis omnibus respondetur; ut ita credamus in Christum, si facta conveniunt. Veniet enim qui hoc sibi nomen usurpet, quem licet hominis non queas appellatione secernere; factorum tamen consideratione discernas. (Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? .