TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Ubi praemonuit discipulos Ioannis in crucem Dominicam esse credendum, redeuntibus illis, conversus ad turbas, coepit ad virtutem pauperes provocare; ne exaltati corde, mente instabiles, consilio infirmi, speciosa utilibus, aeternis caduca praeferrent: sed humili spiritu crucem potius tollerent, quam phaleras mundi huius extollerent: et quasi beati pauperes, qui nihil haberent saeculi quod amitterent, libenter corporis vitam cum immortali gloria commutarent. Non otiose igitur sancti Ioannis hic persona laudatur, qui vitae amore posthabito, iustitiae formam nec mortis terrore mutavit.