Sed tamen numquid et illo maior, de quo Moyses dixit, quia Prophetam . . . . vobis suscitabit Dominus noster (Deut. XVIII, 15)? Et de quo dixit: Erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminata de plebe (Ibid., 19)? Si igitur Christus propheta, quomodo maior hic omnibus? Numquid Christum prophetam negamus? Immo et Dominum prophetarum confitemur: Ioannem autem prophetam assero, et hunc omnibus dico esse maiorem, sed inter mulieris, non virginis natos. Maior enim fuit iis quibus aequalis esse poterat sorte nascendi (Luc. VII, 28). Alia ista natura est, nec cum humanis generationibus comparanda. Non potest homini cum Deo esse ulla collatio; suis enim quisque praefertur. Denique eousque cum Dei Filio non poterat Ioannis ulla esse collatio; ut et infra Angelos aestimetur. (Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, maior est eo. .