TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Etenim quoniam angelum dixerat, hominibus iure praelatus est; et quia inter natos mulierum declaraverat potiorem (Vers. 27), ideo addidit: Nam qui minor est in regno coelorum, maior est eo; ut angelis scires esse cedendum. Merito autem Ioannes suis praefertur aequalibus, a cuius diebus Regnum coelorum cogitur (Matth. XI, 12). Quae subobscura videtur esse locutio, et ideo eam de alio libro Evangelii putavimus derivandam. Nam si litteram sequamur, utique inferior a potiore cogitur: regnum autem coeli praestat humanis. Sed cum sint aliqua quae cogendo densari feruntur, non est absurdum quia cogitur regnum, quando a pluribus frequentatur.