Didicisti quemadmodum regnum coeleste rapiatur. Cogamus igitur et nos, diripiamus illud; nemo enim nisi festinans pascha manducat (Exod. XII, 11). Sed quae est ista quae rapit regnum? Non improbitas, non lascivia, non voluptas: sed illa de qua dicitur: Magna est fides tua: fiat tibi sicut vis (Matth. XV, 28). Ecce rapuit, quae quod voluit, impetravit: quod rogavit, extorsit. Rapuit et illa vidua, quae frequenter orando, si non propter innocentiam, saltem propter importunitatem ut exaudiatur, extorquet (Luc. XVIII, 3). .