TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Rapuit igitur Ecclesia Synagogae regnum. Regnum meum Christus est: rapio illum Iudaeis missum sub Lege, natum in Lege, nutritum iuxta Legem: ut me qui eram sine Lege, servaret. Rapitur Christus, cum aliis promittitur, aliis praedestinatur: rapitur Christus, cum aliis nascitur, aliis suffragatur: rapitur Christus, cum ab aliis occiditur, sepelitur a nobis: rapitur insidiantibus, rapitur dormientibus. Habes ubi ipsi confessi sunt nos rapuisse, se dormisse, dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus (Matth. XXVIII, 13). Surge igitur qui dormis; ne et tu dum dormis, Christum amittas. Surge qui dormis, et exsurge a mortuis (Ephes. V, 14). Vides mortuos esse qui dormiunt? Et ideo non invidemus aliis, sed providemus nobis; non enim mortui poterant servare viventem.