TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Exsurgant vel sero qui dormierunt, etiam qui Christum perdiderunt. Non sic amittitur Christus, ut non revertatur, si tamen requiratur: sed vigilantibus regreditur, et exsurgentibus praesto est: immo omnibus adest, qui ubique semper est, quia complet omnia. Nulli enim deficit, nos deficimus: nulli, inquam, deficit, superabundat omnibus; superabundavit enim peccatum, ut superabundaret gratia. Gratia Christus est, vita Christus est, Christus est resurrectio: qui surgit igitur, invenit esse praesentem.