TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quo loco plenam speciem resurrectionis ostendit, qui mentis vulneribus corporisque sanatis, peccata donat animorum, debilitatem carnis excludit; hoc est enim totum hominem esse curatum. Quamvis igitur magnum sit hominibus peccata dimittere (quis enim potest peccata dimittere nisi solus Deus, qui per eos quoque dimittit, quibus dimittendi tribuit potestatem); tamen multo divinius est resurrectionem donare corporibus; quandoquidem ipse Dominus resurrectio est.