(Vers. 24.) Hic lectus qui tolli iubetur, quid est aliud, nisi quia humanum iubetur corpus attolli? Ipse est qui per singulas noctes lavatur a David, ut legimus: Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7). Hic est lectus doloris, in quo anima nostra gravi conscientiae aegra cruciatu iacebat. Sed si quis secundum Christi praecepta se gesserit, iam non lectus doloris est, sed quietis. Miseratione etenim Domini coepit quies esse quod mors erat: qui nobis soporem mortis vertit in gratiam voluptatis. Nec solum levare lectum, sed etiam domum suam repetere, hoc est, ad paradisum redire censetur; ea est enim vera domus, quae hominem prima suscepit: non iure amissa, sed fraude. Merito ergo restituitur domus, quoniam venerat qui nexum fraudis aboleret, ius reformaret.