TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 27.) Sequitur mystica evocatio Publicani, quem sequi iubet non corporis gressu, sed mentis affectu. Itaque ille prius avara de mercedibus, dura de laboribus periculisque nautarum emolumenta convertens, verbo vocatus, propria dereliquit, qui rapiebat aliena: ac vile illud sedile destituens, toto post Dominum vestigio mentis incedit. Convivii quoque magni exhibet apparatum; qui enim domicilio Christum recipit interno, maximis delectationibus exuberantium pascitur voluptatum. Itaque Dominus libenter ingreditur, et in eius qui crediderit, recumbit affectu.