TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 25.) Nec mora ulla sanitatis intervenit: unum dictorum remediorumque momentum est. Spectant surgentem increduli, mirantur abeuntem: et divini operis miracula malunt timere quam credere. Nam si credidissent, non timuissent utique, sed dilexissent; perfecta enim dilectio timorem excludit foras (I Ioan. IV, 18). Et ideo isti, quia non diligebant, calumniabantur. Calumniantibus autem dicit: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Luc. V, 22)? Quis hoc dicit? Sacerdos magnus. Lepram videbat in cordibus Iudaeorum, ostendit eos peiores esse leproso. Ille sacerdoti est se iussus offerre purgatus: hos sacerdos repudiat; ne alios quoque eorum lepra contaminet.