TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Qui sunt illi dies, quibus nobis Christus aufertur, maxime cum ipse dixerit: Vobiscum ero usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20): ipse dixerit: Non relinquam vos orphanos (Ioan. XIV, 18)? Certum est enim quod si nos relinquat, salvi esse nequeamus. Nemo tibi Christum potest auferre, nisi te illi ipse auferas. Non te auferat iactantia tua, non te auferat arrogantia, nec tibi de Lege praesumas; non enim vocare iustos venit, sed peccatores.