TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quomodo igitur Dominus iustitias dilexit, neque David vidit iustum derelictum (Psal. X, 8)? Aut quae ista aequitas Dei si iustus relinquitur, et peccator adciscitur (Psal. XXXVI, 25); nisi intelligas quod eos iustos dicit, qui ex Lege praesumunt, et Evangelii gratiam non requirunt? Nemo autem iustificatur ex Lege, sed redimitur ex gratia. Est igitur in Lege iustitia, sed non est per Legem iustitia; nam ipse Apostolus ait: Hebraeus ex Hebraeis, secundum Legem Pharisaeus, secundum iustitiam quae in Lege est, conversatus sine querela (Philip. III, 5 et 6), qui gloriatur ex Lege: Quae mihi, inquit, lucra fuerunt, haec duxi propter Christum detrimenta esse (Philip. IX, 7), hoc est, abieci iustitiam et gloriam Legis; iustitia enim Legis sine Christo vacua est, quia plenitudo Legis Christus est. Et ideo etsi est in Lege iustitia, non est tamen per Legem iustitia: Si enim per Legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21); mortuus est enim Christus, ut impleret iustitiam. Denique Ioanni dicenti: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me, respondit: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem iustitiam (Matth. III, 14 et 15). Ergo non gratis mortuus: sed pro nobis mortuus est Christus; ut iusti fulgerent sicut sol in regno Patris sui. Sed non Iudaei iusti, quibus dicitur: Cum videritis iustos intrare in regnum coelorum (Luc. XIII, 28). Isti sunt iusti qui percutientem non repercutiunt, qui inimicum diligunt.