TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Non omnis qui orat, ascendit in montem (est enim oratio quae peccatum facit), sed qui bene orat, a terrenis ad superiora progrediens, verticem curiae sublimis ascendit. At ille non ascendit in montem, qui de saeculi divitiis, aut de honore sollicitus est: non ascendit in montem, qui fundi ius optat alieni. Ascendit ille qui Deum quaerit, ascendit ille qui cursus sui Dominica adiumenta deposcit. Omnes magni, omnes sublimes montem ascendunt; non enim cuicumque propheta dicit: Ascende in montem excelsum, qui evangelizas Sion: exalta in virtute vocem tuam, qui evangelizas Hierusalem (Esai. XL, 9). Non vestigiis multis corporalibus, sed factis sublimioribus in hunc montem ascendas. Sequere Christum, ut ipse esse mons possis: Montes enim in circuitu eius (Psal. CXXIV, 2). Quaere in Evangelio, invenies solos cum Domino montem ascendisse discipulos.