Orat ergo Dominus non ut pro se obsecret, sed ut pro me impetret; nam etsi omnia posuerit Pater in potestate Filii, Filius tamen ut hominis formam impleret, obsecrandum Patrem putat esse pro nobis; quia advocatus est noster. Noli insidiatrices aperire aures, ut putes Filium quasi infirmum rogare, ut impetret quod implere non possit potestatis auctor. Obedientiae magister ad praecepta virtutis suo nos informat exemplo. Advocatum, inquit, habemus apud Patrem (I Ioan. II, 1). Si advocatus est, debet pro meis intervenire peccatis. Non ergo quasi infirmus, sed quasi pius obsecrat. Vis scire quoniam omnia quae velit, possit? Et advocatus, et iudex est. In altero pietatis officium, in altero insigne est potestatis.