TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Denique sanctus Matthaeus: Aperuit, inquit, os suum (Matth. V, 2), thesauros scilicet sapientiae et scientiae Dei reclusis adytis templi sui. Ora reseravit: ergo et tu aperi os tuum, sed prius ut aperiatur implora. Si enim Paulus in apertione oris sui implorat auxilium, multo magis implorare te convenit (Ephes. VI, 19). Ostendit etiam tibi clavem scientiae, qua os aperire tuum debeas, dicens Propheta: Aperi os tuum verbo Dei (Prov. XXXI, 9). Verbum Dei clavis tui oris est: clavis scientiae oris tui clavis est, qua laxatis silentii catenis, imperitiae claustra reserantur. (Vers. 20, 21, 22.) Beati, pauperes spiritu, quia vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur. Beati, qui nunc fletis; quia ridebitis. Beati eritis, cum vos oderint homines. .