TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quatuor tantum beatudines sanctus Lucas Dominicas posuit, octo vero sanctus Matthaeus (Matth. V, 3, et seq. ): sed in his octo illae quatuor sunt, et in istis quatuor illae octo. Hic enim quatuor velut virtutes amplexus est cardinales: ille in illis octo mysticum numerum reservavit. Pro octava enim multi scribuntur psalmi (Psal. VI, 1, et XI, 1), et mandatum accipis octo illis partem dare fortasse benedictionibus (Eccles. XI, 2); sicut enim spei nostrae octava perfectio est: ita octava summa virtutum est.