Veni, Domine Iesu, doce nos ordinem beatitudinum tuarum; neque enim sine ordine dixisti, primo beatos pauperes spiritu, secundo beatos mites, et tertio qui lugent. Nam etsi cognosco aliquid, tamen ex parte cognosco. Si enim Paulus ex parte cognovit (I Cor. XIII, 9), quantum ego possum cognoscere? Paulo quantum vita, tantum etiam verbo inferior sum; vita enim verbum exigit et acquirit: sermo autem sine vita non est sermo Dei. Quanto me sapientior Paulus! Ille gloriatur in periculis (II Cor. XII, 5 et 7), ego in successibus: ille gloriatur, quia revelationibus non extollitur: ego si quae revelationes mihi contingerent, gloriarer. Sed tamen potest Deus de lapidibus homines suscitare, et verbum proferre de clausis, vocem elicere de mutis. Quod si asinae oculos aperuit, ut videret angelum (Num. XXII, 27); potens est et nobis quoque aperire oculos, ut possimus Dei videre mysterium.