TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Beati, inquit, pauperes. Non omnes beati pauperes; paupertas enim media est: possunt et boni et mali esse pauperes. Nisi forte ille intelligendus pauper beatus, quem Propheta descripsit dicens: Quia melior pauper iustus quam dives mendax (Prov. XIX, 1). Beatus pauper qui clamavit, et Dominus exaudivit eum: pauper a crimine, pauper a vitiis, pauper in quo mundi princeps nihil invenit: pauper illius aemulus pauperis, qui cum dives esset, propter nos pauper factus est. Unde plene Matthaeus aperuit, dicens: Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3); pauper enim spiritu non inflatur, non extollitur mente carnis suae.