TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Ordinem igitur persequamur, quia scriptum est: Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4). Deposui peccatum, temperavi mores, delicta deflevi: esurire incipio et sitire iustitiam. Aeger enim cum in gravi morbo est, non esurit; quia aegritudinis dolor famem excludit. Sed quae est ista fames iustitiae? Qui sunt isti panes quos esurit iustus? Ne forte panes illi de quibus dictum est: Iuvenis fui, et senui, et non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem (Psal. XXXVI, 25). Qui esurit, utique virium quaerit augmentum. Quod autem maius virtutis incrementum, quam norma iustitiae? .