Cum hoc feceris, memento quia peccator es; lugeto peccata tua, lugeto delicta. Et bene tertia benedictio est peccata deflentis; quia Trinitas est quae peccata condonat. Ablue igitur te lacrymis tuis, et fletibus lava. Si tu ipse te fleveris, alius te non flebit; nam si Saul deflevisset peccata sua, Samuel eum non deflevisset (I Reg. XV, 35). Habet unusquisque quos fleat mortuos suos. Mortui sumus, quando peccamus, quando implemur ossibus mortuorum. Mortuus est sermo malus, qui exit de ore; exit enim de sepulcro malo: Sepulcrum autem patens est gultur eorum (Psal. V, 11). Ideo dicit Apostolus: Imitatores mei estote (I Cor. IV, 16). Vult nos delictorum meminisse nostrorum. Paulus non habebat quod lugeret, ex quo in Christum credidit, et tamen priora deflebat dicens: Quia non sum dignus vocari apostolus; quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Ille igitur peccator ante fidem, nos vero adhuc peccamus post fidem. Qui peccator est, defleat se, et arguat se, ut fiat iustus: Iustus enim accusator est sui (Prov. XVIII, 17).