Profuisti igitur aliis, tulisti auxilium pluribus; festina, contende ad finem. Multi cum essent exitus vitae, unus Domino competebat; nam quod natum erat secundum carnem, oportebat secundum carnem mori. Elegit passionem ut moreretur pro nobis; et tu dic de omnibus quae retribuit tibi Dominus: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 13), hoc est, passionem. Unde etiam illis qui ad dexteram vel ad sinistram sedere cupiebant, ait: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 22). Usque ad finem te ducit, usque ad martyrium prosequitur, et constituit beatitudinum palmam. .