TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Vide igitur ordinem. Oportet te fieri pauperem spiritu; humilitas enim spiritus divitiae virtutum sunt. Nisi pauper fueris, mitis esse non poteris. Qui mitis est, potest lugere praesentia; qui inferiora luget, potest desiderare meliora; qui superiora quaerit, inferiora devitat; ut et ipse a superioribus adiuvetur; qui miseretur, cor suum mundat. Quid est enim mundare animum, nisi sordem mortis abolere? Eleemosyna enim a morte liberat (Tob. IV, 11): patientia vero perfectio est charitatis. Qui autem patitur persecutionem, in ultimo certamine constitutus probatur adversis; ut cum legitime certaverit, coronetur. Hos quidam gradus volunt esse virtutum, per quos ab ultimis ad superiora possimus ascendere.