TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Beati qui esuriunt et sitiunt; qui enim esurit, esurienti compatitur, compatiendo largitur, largiendo fit iustus; quia Iustitia eius manet in aeternum (Psal. CXI, 9). Unde in Matthaeo sitim et famem intelligimus spiritalem, qua cibus iustitiae desideratur aut potus; quia virtus quasi materia quaedam virtutum est, ut iustus aequalem se inferioribus praestet, dolum excludat, veritatem requirat.