Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. Habes prudentiam, cuius est flere occidua, et ea quae aeterna sunt quaerere; lugere saecularia, quae seipsa compugnent: Deum pacis inquirere, qui stulta mundi elegit, ut confundat sapientes; et qui ea quae non sunt destruat, ut quae sunt, possit adipisci.