Itaque illud Apostolicum, quia Charitas patiens est, benigna est, non aemulatur . . . . . non inflatur (I Cor. XIII, 4), in his praeceptis consummatum videmus. Si patiens est, debet patientiam verberanti: si benigna est, non debet respondere maledictis: si non quaerit quae sua sunt, non debet resistere diripienti: si non aemulatur, odisse non debet inimicum. Et tamen Apostolicis divinae superfluunt praecepta pietatis; plus est enim donare, quam cedere: plus est amare inimicos, quam non aemulari. Quae omnia Dominus et dixit, et fecit. Qui cum malediceretur, non remaledixit: cum percuteretur, non repercussit: cum despoliaretur, non restitit: cum crucifigeretur, ipsis persecutoribus veniam postulavit, dicens: Pater, dimitte illis peccatum, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 3). Criminatores suos excusabat a crimine. Illi crucem parabant, hic salutem et gratiam rependebat.