TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 35.) Et tamen quoniam studia ipsa virtutum sine remuneratione torpescunt, et exemplum nobis attulit, et mercedem spopondit e coelo, filios Dei futuros pollicens, qui fuerint imitatores eius. Qui enim festinat ad praemium, fastidire non debet exemplum; quia quanto praecellentius praemium, tanto impensius officium. Quanta autem misericordiae merces, quae in ius divinae adoptionis adsciscitur! Sequere igitur misericordiam, ut merearis gratiam.