TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 10.) Videte autem oeconomiam: probatur fides domini, et servi sanitas roboratur. Potest ergo meritum domini etiam famulis suffragari non solum fidei merito, sed etiam studio disciplinae. Spectate etiam alteram oeconomiam Dominicae humilitatis: quae non spondet, operatur; namque etsi nondum imperaverat sanitatem, tamen servi qui missi fuerant, sanum servulum repererunt. (Vers. 12-14.) Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce efferebatur defunctus filius unicus matris suae: et haec erat vidua: et turba multa civitatis cum illa. Quam cum videret Dominus, misericordia motus, dixit illi: Noli flere. Et accessit, et tetigit loculum. .