TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Et hic locus ad utramque redundat gratiam, ut et cito flecti divinam misericordiam matris viduae lamentatione credamus, eius praecipue quae unici filii vel labore, vel morte frangatur; cui tamen viduae gravitatis meritum exsequiarum turba conciliat: et hanc viduam populorum turba septam, plus videri esse quam feminam, quae resurrectionem unici adolescentis filii sui lacrymis meruerit impetrare; eo quod sancta Ecclesia populum iuniorem a pompa funeris, atque a supremis sepulcri suarum revocet ad vitam contemplatione lacrymarum; quae flere prohibetur, cum ei resurrectio debeatur. .