TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Qui quidem mortuus in loculo, materialibus quatuor ad sepulcrum ferebatur elementis; sed spem resurgendi habebat; quia ferebatur in ligno. Quod etsi nobis ante non proderat; tamen posteaquam Iesus id tetigit, proficere coepit ad vitam; ut esset indicio salutem populo per crucis patibulum refundendam. Audito igitur Dei verbo, steterunt acerbi illius funeris portitores, qui corpus humanum lethali fluxu naturae materialis urgebant. Quid enim aliud, nisi quasi in quodam feretro, hoc est, supremi funeris instrumento iacemus exanimes, cum vel ignis immodicae cupiditatis exaestuat, vel frigidus humor exundat, vel pigra quadam corporis habitudine vigor habetatur animorum, vel concreta noster spiritus labe, purae lucis vacuus mentem alit? Hi sunt nostri funeris portitores.