TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Hoc canticum cecinerunt pueri, nec auditi sunt. Qui pueri? De quibus dicit: Ecce ego, et pueri quos dedisti mihi (Esai. VIII, 18). Sed hoc canticum non in foro, non in plateis canebatur, sed in Hierusalem; ipsa est enim Dominicum forum, in quo praeceptorum coelestium iura conduntur. (Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix. .