TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Hoc loco plerique pati videntur scrupulum, et serere quaestiones, utrumnam videantur Evangelistae duo discordasse de fide; an vero aliquam in dictorum diversitate diversitatem signare voluisse mysterii? Habes enim in Evangelio secundum Matthaeum quia Iesus cum venisset in Bethaniam, in domum Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et recumbente illo, fudit super caput eius (Matth. XXVI, 6 et 7). Deinde istic: Pharisaeus intra se dicit, quod si esset propheta, sciret peccatricem, et unguentum eius vitare deberet (Ibid., 8). Illic unguento effuso discipuli conqueruntur. Utrumque igitur explicandum est, sed ante quod scriptorum ordine prius est, priorem quoque ordinem interpretationis accipiat.