TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Et ideo quoniam nihil est quod digne Deo referre possimus, (quid enim referamus pro susceptae carnis iniuria? quid pro verberibus? quid pro cruce, obitu, sepultura? ) vae mihi si non dilexero! Audeo dicere: non reddidit Petrus, et ideo plus dilexit. Non reddidit Paulus? Reddidit quidem mortem pro morte, sed alia non reddidit; quia multa debebat. Audi ipsum dicentem quia non reddidit: Quis prior dedit illi, et retribuetur ei (Rom. XI, 34)? Reddamus licet crucem pro cruce, funus pro funere, numquid reddimus quod ex ipso, et per ipsum, et in ipso habemus omnia? Reddamus ergo amorem pro debito, charitatem pro munere, gratiam pro sanguinis pretio; plus enim diligit cui donatur amplius.