TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sed revertamur ad illam superiorem, cuius consilium adhuc nec apostoli intelligunt, quod erat absconditum a saeculis in Deo: Quis enim cognovit sensum Domini (Ibid.)? Conquerebantur ergo discipuli quia mulier super caput effudit unguentum, et quaerebantur dicentes: Quare hoc sic periit? Potuit enim venumdari pretio, et dari pauperibus (Matth. XXVI, 8). Quid utique displicuerit Christo in eorum sermonibus, non poteris deprehendere, nisi mysterium intelligas; luxuriosi enim hominis, vel potius non hominis est olere unguentum. Certe et ipsi qui olent, ungere se, non perfundere solent. Quid ergo displicuit quia dictum est: Potuit hoc venumdari pretio, et dari pauperibus (Matth. XXV, 40)? Certe et ipse supra dixerat: Quidquid uni minimorum horum fecistis, et mihi fecistis. Sed ipse mortem suam pro pauperibus offerebat.