TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 43.) Nam sicut illa quae in medicis erogaverat omnem substantiam suam, ita etiam congregatio gentium amiserat omnia dona naturae, et patrimonium vitale prodegerat, sancta, verecunda, religiosa, fide promptior, pudore cunctatior; hoc est enim pudoris et fidei agnoscere infirmitatem, non desperare veniam. Verecunda ergo fimbriam tetigit, fidelis accessit, religiosa credidit, sapiens sanatam se esse cognovit. Sic sancta plebs gentium quae Deo credidit, peccatum erubuit, ut desereret: fidem detulit, ut crederet; devotionem exhibuit, ut rogaret; sapientiam induit, ut sanitatem suam et ipsa sentiret; fiduciam sumpsit, ut fateretur quod praeripuisset alienum. (Vers. 44.) Accessit retro. .