TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Cur autem retro tangitur Christus? An quia scriptum est: Post Dominum Deum tuum ambulabis (Deut. XIII, 4)? Quid etiam sibi vult quod et principis filia annorum duodecim moriebatur, et mulier ista fluxu sanguinis ab annis duodecim laborabat; nisi ut intelligatur quia quamdiu Synagoga viguit, laboravit Ecclesia? Defectus illius, huius est virtus; quia Illorum delicto salus gentibus (Rom. XI, 11); et consummatio illius, huius exordium, non naturae exordium, sed salutis: Quia caecitas ex parte Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret (Ibid. , 25). Non igitur tempore, sed specie sanitatis antiquior Synagoga quam Ecclesia; quia quamdiu illa credebat, ista non credidit, et per varias corporis atque animae passiones immedicabili remedio aegra languebat. Audivit aegrotare populum Iudaeorum, sperare coepit salutis suae remedium: tempus venisse cognovit quo medicus adesset e coelo, surrexit ut occurreret Verbo, vidit quia comprimebatur a turbis; non enim credunt qui comprimunt, credunt qui tangunt. Fide tangitur Christus, fide Christus videtur: non corpore tangitur, non oculis comprehenditur; neque enim videt, qui videns non videt; neque audit, qui ea quae audit, non intelligit; neque tangit qui non fideliter tangit. Denique ut fidem tangentis exprimeret, ait: (Vers. 46.) Tetigit me aliquis; nam ego cognovi virtutem de me exisse. .