TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quod est evidentis indicii, quia non intra possibilitatem conditionis humanae, atque intra corporis claustrum inclusa sapientia, divinitas coarctata est: non capitur angustiis corporalibus, non tenetur, sed ultra fines nostrae mediocritatis virtus exundat aeterna. Non enim humana ope plebs gentium liberatur: sed Dei munus est congregatio nationum, quae etiam brevi fide misericordiam inclinat aeternam. Nunc si consideremus quanta sit fides nostra, et intelligamus quantus sit Filius Dei, videmus quia comparatione eius fimbriam tantummodo tangimus, superiora vero vestimenti eius nequimus attingere. Si igitur et nos curari volumus, fide tangamus fimbriam Christi.