TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quibus primo omnium datur pacis atque constantiae generale mandatum (Vers. 4); ut pacem ferant, constantiam servent, hospitalis necessitudinis iura custodiant; alienum a praedicatore regni coelestis astruens cursitare per domos, et inviolabilis hospitii iura mutare. Sed ut hospitii gratia deferenda censetur: ita etiam si non recipiantur, excutiendum pulverem, et egrediendum de civitate mandatur. Quo non mediocris boni remuneratio docetur hospitii, ut non solum pacem tribuamus hospitibus: verum etiam si qua eos terrenae obumbrant delicta levitatis, receptis apostolicae praedicationis vestigiis, auferantur. Nec otiose secundum Matthaeum domus quam ingrediantur apostoli, legenda decernitur (Matth. X, 12); ut mutandi hospitii necessitudinisque violandae causa non suppetat. Non tamen eadem cautio receptori mandatur hospitii; ne dum hospes eligitur, hospitalitas ipsa minuatur.