TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sed haec ut secundum litteram de hospitii religione venerabilis est forma praecepti: ita etiam de mysterio sententia coelestis arridet. Etenim cum domus eligitur, dignus hospes inquiritur. Videamus igitur ne forte Ecclesia praeferenda designetur, et Christus. Quae enim dignior domus apostolicae praedicationis ingressu, quam sancta Ecclesia (24, quaest. 1, cap. Quae dignior)? Aut quis praeferendus magis omnibus videtur esse quam Christus, qui pedes suis lavare consuevit hospitibus, et quoscumque sua receperit domo, pollutis non patiatur habitare vestigiis: sed maculosos licet vitae prioris, in reliquum tamen dignetur mundare processus? Hic est igitur solus quem nemo debet deserere, nemo mutare. Cui bene dicitur: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes, et nos credimus (Ioan. VI, 69 et 70). Vides exsecutorem coelestium praeceptorum: qui quoniam non mutavit hospitium, coelestis consortium consecrationis emeruit.