TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Dividit ergo escas Dominus Iesus. Et ille quidem vult dare omnibus, negat nemini, dispensator enim est omnium: sed cum ille panes frangat, et det discipulis, si tu manus non extendas tuas, ut accipias tibi escas, deficies in via; nec poteris in eum culpam tuam referre, qui miseretur, et dividit: sed his dividit, qui cum eo etiam in deserto permanent, qui primo et secundo et tertio die non recedunt. Sic enim habes alibi: Misereor huius turbae; quia triduum est iam quod perseverant mecum (Matth. XV, 32). Quanta dignatio, quanta ab eo hominibus inspiratur humanitas! Non vult ieiunos dimittere, non vult; ne deficiant in via.