Noli ergo deficere a disciplina Domini, neque fatigeris cum ab eo increparis. Non fatigeris nunc, ne postea fatigeris. Quid enim respondebis ei: aut quomodo te excusabis, si escae virtutem quam ministrat, amiseris? Non potes dicere quia escam non dedit, quia dat omnibus. Non potes dicere quia noluit te bonum facere, ante quem posuit bonum et malum; ut non ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. Multum enim refert inter eum qui necessitate invitus aliquid agit, et inter eum qui ex voluntate quod bonum est eligit: Si enim invitus hoc ago, dispensatio mihi credita est: si volens mercedem habeo (I Cor. IX, 17). Consideremus ergo quia stabimus ante tribunal Christi, et si opus nostrum arserit, non habebimus quod excusare possimus. Dicet etenim quod iam per prophetam locutus est: Populus meus, quid feci tibi . . . . aut in quo molestus fui tibi? responde mihi (Mich. VI, 3). Dicet et ei qui in via defecerit: qua ratione defecisti in via? Nonne panes fregi? nonne benedixi? nonne iussi dari? Sed cur tu accipere noluisti? .