Itaque videntur illa quinque millia quasi quinque corporis sensus adhuc corporalibus proxima alimenta accepisse de Christo: quatuor vero millia, etsi adhuc in corpore sint, et in hoc mundo qui ex quatuor constat elementis, non otiose tamen referuntur mysticae escam accepisse quietis; iam enim aequantur mundo, supra mundum futuri. Nam etsi in hoc mundo sunt, intra mundum tamen non sunt, quibus mysticae quietis impartitur alimentum; sex enim diebus mundus est factus, septimo requietum est die, et Dominus sanctificavit eum. Ultra mundum ergo quies, ultra mundum etiam fructus quietis. Denique Beati pacifici; ipsi enim filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Nam cum Deus supra mundum sit, nemo utique potest Deum videre, nisi mundum prius spiritali transcendat obtutu. Septima itaque benedictio pacatorum: septem etiam illis quatuor millibus fragmentorum sportae supersunt (Matth. XV, 37). Non mediocris hic panis est sabbatorum, panis sanctificatus, panis quietis. Et fortasse si primum quinque panes sensibiliter manducaveris, audebo et dicam, post quinque panes et septem tertio iam in terra non manducabis panem: sed supra terram manducabis octo panes, sicut qui sunt in coelestibus. Sicut enim septem panes, panes quietis: ita octo panes, panes sunt resurrectionis. Ergo isti qui septem aluntur panibus (Ibid., 32) triduo perstiterunt, et fortasse integram resurrectionis futurae fidem et constantiam consecuti. Denique sanctorum vox est: Tribus diebus ambulabimus, ut epulemur Domino Deo nostro (Exod. V, 3). Sed illa suo loco.