TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

De quinque ergo panibus sanctus Ioannes docuit me quod nesciebam, quod non docuerat sanctus Matthaeus, non docuerat sanctus Lucas (singulis enim diversa impartita est gratia); docuit, inquam, me quinque istos panes hordeaceos fuisse (Ioan. VI, 9); et ideo non inepte diximus escam istam esse habilem corporalibus. Cur enim primo hordeaceos? Quia primo lacte, deinde esca est nutriendus qui accedit ad fidem; nondum enim poteramus, et fortasse plerique nec adhuc possumus. Nam cum sint inter nos contentiones, et dissensiones, nonne carnales sumus, et secundum hominem ambulamus? Suis quaeque aptata sunt alimenta virtutibus; et inde prius hordeum, deinde triticum nobis ad alimoniam datur (III Reg. XVII, 13): fortiori vero sicut Eliae, de interioribus frumenti panis farinaceus ministratur, quem non queunt depascere peccatores.